F
FAX. Machina telephotographica pro telecopiatrum.
W000203.
F.B.I. milites Officii Foederati Vestigatorii… domum…
obsidebant. 93(2)L137.
FACTEUR. Omnia, quae mittentur, scripta tabellariorum
diligentiae commendentur atque sic inscribantur… 87(1)L77.
FACULTÉ. Ordo…seu, ut aiunt, Facultas medicinae.89(3)L202.-
FAILLITE. Sabena, quae est societas aeronautica nationis Belgarum,
naufragium omnium fortunarum fecit. NL011109.
- Worldcom, quae est magnitudine secunda in USA societas telecommunicatiua,
ad decoctionem peruenit. Pernicies societatis palam facta est, cum uitia
in rationibus eius pecuniariis mense Iunio detecta essent. Falsis rationibus
adhibitis Worldcom rettulerat se lucrum fecisse, quamuis commercia eius iacturaria
fuissent. NL020726. FAIM. Esurire. Fame laborare
/ premi. Famem tolerare / sustentare. Inediâ mori / uitam finire. Fame
confici / perire / interire. Fame necari. Famem / sitim explere. Fame sitimque
depellere cibo et potione. Famis et sitis patientem esse. LPB34.
Fait irréel. Pour énoncer un fait contraire à
la réalité, on emploie le subjonctif
I) imparfait: Quis unquam crederet? Videres effulgere fluctus;
II) Plus-que parfait: Potuissem, si uoluissem. GC252.
FAITS DIVERS. Piget relationem scelerum casuumque aduersorum,
uti diurnariis fere cotidie est moris, proponere. 96(4)L348.
FAMILLE. In lucem edi. Ei, propter quos hanc lucem
aspeximus. Patre, (e) matre natus. Cato Vticensis ortus erat a Catone Cesorio.
Originem ab aliquo trahere / ducere. ¶Tollere / suscipere liberos. Aliquem
in liberorum loco habere. ¶Sexus [genus] uirilis, muliebris. LPB30. Mater uxoris socrus uocatur. Maritus
socrus est socer. Soceri mei gener sum. Dicunt nurum et socrum inter se raro
amare. LSP238. ¶~ MONOPARENTALE Familiae alterutro
parente carentes 87(2)L126.
FANFARE. Aeneatores DIL.- Grex aeneatorum utriusque corporis publicorum custodum Italicorum
multiplici concentu animos delectauit. 96(4)L342.
FANTÔME. Quid phantasmatis? De quanam re agitur?
IN61:1,2.
FASCISTE. …de tempore, quod a "Magno Consilio" factionis
fascalium (<fascalis -e) usque ad mortem dictatoris Mussolini ducitur….
91(1)L9.
FAST-FOOD. In tabernis Macdonaldianis, ubi cibus festinato
sumi consueuit, uenditio isiciorum Hamburgensium est saltem dimidia ex parte
minuta, suntque proposita pastilla alia carne uel olusculis farta.
96(2)L157.
FAUCHEUSE. Agricola, Carolus Carolis nomine, falcata
machina automataria messuit herbam. 94(3)L216.-
FAUTEUIL ROULANT. Mulieres illae, quarum altera in
sella rotali ob sclerosim dies cogitur transigere, ante capsam photographicam
exponunt. 91(4)L296.
FAUX MONNAYEUR. Paracharactae! (<-es). Ratio uestra,
nebulones, male cessit! IN27:3,4.
FAVEUR. Fauere alicui. Alicuius causa uelle / cupere.
Grat(issim)um alicui facere. Beneficium alicui dare / tribuere. Beneficio
aliquem afficere / ornare. Beneficia in aliquem conferre. Beneficiis aliquem
obstringere / obligare / deuincire. ¶Beneficium remunerare / reddere
(cumulate). LPB58. ¶Voir, Reconnaissance, Sympathie.
FÉCUNDATION ARTIFICIELLE. Omnes iam nouerunt
his temporibus technica ratione fieri possit ut fecundatio artificiosa efficiatur.
89(3)L204.
FÉLICITER. Gratulari uictoriam alicui.
GL102.
FEMMES. Rapport ~-société. Rationes
inter mulierem et societatem intercedentes 87(2)L127.- ¶Féminisation
des mots masculins -Glossaria omnia dicunt uerbum "collega"
tantum genere masculino esse. Decetne dicere "collega honoratissima" si epistulam
ad mulierem quamdam mitto, uel potius "collega honoratissime" dici debet?
-Non uideo quomodo ad mulierem possit recte scribi "honoratissime". Exempla
uetera frustra quaeres cum antiquis temporibus collegae non fuerunt nisi
uiri. Eodem more ad feminam consulem scribes "honoratissima consul", quamquam
in glossariis antiquae latinitatis inuenies consulem masculinum tantum; sicut
et ueteres ipsi haud paucis uocibus officium, quod et tum uel a uiro uel
a femina praestaretur, describentibus -uelut "dux:- utroque genere usi sunt.
W001117.
FERMETURE-ÉCLAIR. Verticulae tractu clusares
ante centum annos inuentae. 96(2)L164.- Clausura fulminea.
0108Iu10.
FERRY-BOAT. naues traiectoriae propter mare infestum
eo ferri nequibant. 93(4)L358.
FESSÉE. Si intritam non edes, recte uapulabis.
LSP236.
FESSES. parcite podicibus! utimini puluinis! AGl38:1.
FESTIVAL. Ad hanc memoriam celebrandam uariorum spectaculorum
ostensio diuturna... est apparata. 95(4)L346.
FEU. Ignem facere / accendere. Ignem tectis inferre
/ subicere. Ignem concipere / comprehendere. Ignem excitare. Ignem alere.
¶Accendere / incendere aedificia. Inflammare urbem. Flammis corripi.
Incendio flagrare. Conflagrare / ardere. Incendio delere / absumi. Igni cremari
/ necari. Ventus ignem distulit. ¶Ignem conclamare. LPB5. ¶Feu!
Ignem! IN18:2,4
FEUX DE CIRCULATION. Semaphorum. 0302Iu6.
FICHIER. quae imago, scidularum ordine inspecto, utilis
est ad detegendam personam 88(1)L65.
FIDÉLITÉ. Fidem Caesaris sequor.
LPC217.
FIL DE FER. Fila metallina in totam longitudinem effossa
sunt. IN24:4,3. ~ électrique. Funiculi electrici?
Hicine? IN23:3,3.
FILE d'attente, faire la ~. homines in agmine constituti.
91(4)L298.
- Debeo series exspectantium sequi. 0208Iu6. FILM. Iocosae narratiunculae, quae de eo [Donaldo Anate] agunt,
in pelliculas cinematographicas sunt receptae et in libellos pictographicos.
88(1)L62.- Pulchra pellicula exhibetur hodie. 0011Iu12.-
Haud absurdum est, ut iam factum scio, taenias cinematographicas
diuulgare ubi actores Latine loquantur. 93(3)L291.- Henricus… multa scelera mafianorum in taeniola impressit.
94(2)L134.
FILS À PAPA. Orestes Carbonero… mente fingitur
Hodierni trossuli praeceptor, qui adulescentem instituere nittitur, qui uitam
consumit uanis occupationibus uacans. 90(1)L7.
FIN. Finem facere alicuius rei. Finem imponere / afferre
/ constituere alicuius rei. Ad finem aliquid adducere. Ad exitum aliquid perducere.
Finem habere. LPB43. ¶Voir Résultat.
FIN DE SEMAINE. extrema hebdomada feriata.
89(1)L4.- Profestis diebus exhaustis, Richardus, ut quieto
exeuntis hebdomadae otio frueretur, …ad fluuium solus uectus est.
92(1)L41.-
FINALITÉ. Voir But.
FJORD. Osloa, ad intimum sinum perangustum septentrionalis
oceani sita. 95(1)L50.
FLASH. aliquo modo relatores teleuisificos uel diariorum
sequar scriptores, qui breues nuntios studium excitantes, sermone Anglico
flashes apellatos, edere solent 96(1)L66.
FLATTER quelqu'un Blandire alicui. GL101.
FLÛTE. Gabrielle Martellacci, quae tibia canit.
89(1)L3.
FOIS. À chaque ~ plus. Sed in ipso rerum usu
aequiparatio linguarum saepe saepius non habetur et quidem in damnum liguae
latinae. 89(1)L13.
Fonction, attribut de: Voir Ablatif II D ii).
FONCTIONNAIRE PUBLIC. officiales publica administrantes...
in iisdem aedibus cotidiano operi instant. 95(2)L141.
FONDAMENTALISME. fundamentali doctrinae islamicae
propugnatores. 93(4)L357.
FONDS MUTUELS. Copia syngraphae communis. W.
FOOT-BALL. Folliludium; follis calciumque ludus; follis
pedumque certamen; folle pedibus ludere; harpastum. W.- Haeret in memoriam improbissimus facinus, … quod … a uesanis cateruae
Liuerpulensis fautoribus, est patratum.… Die uero xiv mensis Aprilis
hoc anno in stadio pedeludiario, seu folle pedibusque ludentium, urbis Seffeldiae
in Britannia multo grauior caedes est edita. 89(2)L130.- Omnes compertum habent et profitentur certamen pedilusorium magnas
delectare multitudines. 95(1)L75.-Nonne scis factiones
ambarum urbium folle rotundo excellere? Anceps erit exitus.- Mihi non displicet
ludum follis rotundi uel oualis aspicere. LSP118.- Dubito utrum nationis Italicae turma pedisphaeristarum, seu folle
pedibusque ludentium, qui uulgo "caerulei" dicuntur, caterua uenetorum possit
nuncupari. 96(3)L256.- At heros plerumque huius ludi
ille est qui pro porta stat omni arte impediturus quominus follis intra cancellos
mittatur; etenim ab eo uno saepissime summa uictoria pendet. Interdum, dum
procul est conflictio nullusque spectantium oculus eum intuetur, ipse immotus
sed uigil, quasi a certamine alienus, quiescit. At pugna paululum propius
accedente, uidebis eum primo prorsus curuari, uacillare deinde, titubare et
quasi leuato pede iam iam huc illuc moueri et omnem aduersarii motum persequi.
At ubi follis tandem uelocissimo ictu contra eum coniectus fuit, cum simul
omnium et ludentium et spectantium oculi et animi ad unum eum conuersi pauent
(quae pauida conuersio unius momenti est sed anxiae plena sollicitudinis
quia de summa ludi agitur), tunc ecce eum uelut fulmen porrecto corpore insilire
et bracchia et manus et ipsos digitos protendere, si forte possit proiectum
follem assequi uel in obliquum auertere, ne penetrata porta spes uictoriaë
auferatur." (F. Sánchez Vallejo, "Latinitas", anno MCMLIV).
W.
- Certamina de principatu mundi pedifollica hodie officialiter in Extrema
Oriente ineunt. NL020531.
¶Ballon: Pila coriacea; inflatus follis; pila potiri;
in rete pilam propellere.
¶But: Nexile rete; in portam, defensoribus vacuam, follem
impingere.
¶Joueurs: Pilicrepus; pilae coriaceae lusor; retis ianitor;
defensores; lusores medii; alae; mediae areae lusor(es); oppugnatores. W.
FORCE. Vires (corporis). Vires colligere. Vires aliquem
deficiunt. Dum uires suppetunt. Bonis esse uiribus. Pro uiribus. Pro mea
parte. Pro uirili parte. LPB30.
FOURCHETTE. Voir Ustensiles.
FRAC. Princeps Consilii Iaponiae moderandae et primores,
potestatem legum ferendarum, exsecutoriam, iudiciariam repraesentantes, tuniculam
caudatam gesserunt ut eius Ciuitatis indolem democraticam et laicam demonstrarent.
90(4)L306.- tunicula caudata bifida 96(1)L47.
FRANC-MAÇONNERIE. Francomurariorum sodalicii
studiosus … omnibus fere, qui in uico illo habitabant, odio libellio ille
semper fuerat. 89(2)L148.
FRANC-TIREUR. Missores tecti turbidum adauxerunt.
93(4)L350.
FREIN. Frenum periculi. IN3:1,3. Frena uidentur laxari non potuisse. IN7:4,1. Ecce, frena ad rotas bene adstringuntur! IN33:1,2.
FRIGO. Refrigeratorium 87(1)L52.
FRIPOUILLE. Titinus est mastigia. IN5:1,3.
FRITES (Pommes de terre). consistit ante tabernam,
ubi solana tuberosa fricta uenduntur, quae ipse "poma terrestria fricta"
appellat. 88(1)L62. tubera solani fricta comedere
postulauit. 92(2)L99.-
FRONT. In frontem alicuius inscriptum est. ¶Frontem
contrahere / adducere (*explicare). ¶Frontem ferire / percutere.
LPB25.
FUIR. Effugere inuidiam / mortem. Effugere e carcere
/ e caede / e proelio. ¶Fugit me. LPB25.
FUMER. Ordo Sanitatis Mundi (WHO) ad omnes nationes
appellat, ut fumificationem in publico uetent. NL010622.- ¶ Tabacum sumo; fumum tabaci haurio/sugo; tabaco indulgeo; fumo
indulgentes; tabacum sugentes; tabaci haustores; (non-)fumans; (non-)fumator
87(2)L159. contemplor … senes otiosos nicotianorum foliorum
fumum ducentes et efflantes 88(1)L82.- quarto decimo
quoque horae secundo fumi haustor e cancro pulmonario … moritur.- fumum nicotianum
haurire dicuntur. 89(3)L182.- Quamquam plerique, quibus
fumus nicotianus uoluptati est, hanc consuetudinem deponere nec uolunt, nec
possunt, donec uia ad campos Elysios quasi compendiaria demigrant.
89(4)L304.- Nolite fumum facere, fumi me taedet. LSP148.-
¶FUMEUR. Fumi haustor. DIL.- Fumo
indulgentes; tabacum sugentes; tabaci haustores. 87(2)L159.- Fabricatores censent fumificatores ipsos responsales fore, si
quid mali ex tabaco eis acciderit. NL000811.
¶NON FUMEUR. Non-fumans; non-fumator 87(2)L159.-
Gro Harlem Brundtland, quae illi ordini praeest, homines misocapnos
adhortata est, ut iura ipsorum totis uiribus defenderent. NL010622.-
FUNERAILLES. (Funere) efferri (publice / publico / suo
sumpto). Sepultura aliquem afficere. Iusta facere / soluere alicui. Supremo
officio in aliquem fungi. Funus alicui facere / ducere. Funus alicuius exsequi.
Exequias alicuius funeris prosequi. Supremis officiis aliquem prosequi. Pompa
funebris. Funus / exequias celebrare. Ludos funebres alicui dare. Oratio
funebris. Elogium in sepulcro incisum. Sepulcro (dat.) / in sepulcro hoc
inscriptum est. His situs est. ¶Mortuum in sepulcro condere. Aliquem
mortuum cremare. Aliquem in rogum imponere. ¶Sepulturae honore carere.
Iustis exequiarum carere. Proiici inhumatum (in publicum). LPB40.
FUSEAU HORAIRE. Circulus temporalis. DIL.
FUSIL. Cum autem complures mulieres siti, fame et
lassitudine eneruatae humi procubuissent, sclopetorum manubiis milites multa
uulnera misellis inferebant. 96(2)L154.
2004 03 18