H
HACHISCH. Hasisum-i. DIL.- Cannabis
(satiua). W040217.
HANDICAPÉ MENTAL. Minorem natu fratrem
meum,
intelligendi ui hebetatum, in addicitiae magistrae tutela uersari
scholastici
moderatores iusserunt. 94(1)L31.
HARA-KIRI. Ciuis quidam Iaponiensis, Tadao
Tanaka,
… mortem uoluntariam ob dilecti principis excessum sibi consciuit
secundum
morem gentis suae uentris lacerationem -hara-kiri (seu seppuku )
uocant- mucrone patrando. 89(1)L48.
HARCELEMENT SEXUEL. [nouae] ac seueriores leges… aduersus
molestatores
sexuales latae sunt. W010126.- Ad molestiam sexualem
pertinent
omnes rationes se gerendi, quae fiunt contra uoluntatem alterius, siue
uerbales
siue tacitae, atque consuetudines corporales petulantes, quibus
dignitas
humana offendatur. NL020920.-
HASARD. Nescio quo casu +indicatif. Temere et fortuito. Forte et temere. LPB49.
- Aliquid mihi nec opinanti / insperanti accidit. LPB80.
HAUTE FIDÉLITÉ. Tantum tibi nummorum pro
grammophonio sonos fidelissime exprimente, non pro machinula tonsoria,
pendendum est. 92(2)L99.-
HAUT FOURNEAU. Furnus fusorius. DIL.
HAUT LES MAINS! Manus tollite, latrones! IN10:1,2.-
tumultus concitatores manus tollentes ferentesque
album
uexillum exierunt. 93(4)L350.
HÉLICOPTÈRE. triginta duo milia
militum
a publica tutela urbem protegebant et helicoptera atque etiam
aëronauis
Zeppeliniana diu noctecque superuolabant. 89(1)L48.- rex autem in nauicula, helicarum libramento suspensa,
superuolitabat,
omnia spectaturus. 92(1)L60.-
HERMINE. Sedebat rex purpura pellibusque muris
pontici
indutus. LSP310.
HÉROÏNE. Heroinum (medicamentum). DIL.
HEURE. Intra horam Dubris erimus… quo hora quinta
minuta decima adueniemus. IN7:1,3.- hora
circiter tertia post
solis ortum. 92(1)L68.- Tramine adueniam quod
nonae
puncto Barcinone discedit. LSP290.- Hora quinta
cum
dodrante recitabantur Vesperae. 94(1)L51.- Quota
hora
est? -Tertia hora est. Heri sexta horâ et dimidia Lutetiam
reliqui. Lugdunum hodie tertia hora postmeridiana relinquo. In hanc
urbem adueni decima
hora et quinta decima minuta, id est decima hora et quadrante. Manes
Lugduni
quattuor horas et quadraginta quinque minutas. Hora uicesima altera eam
reliqui. LSP34. ¶Voir Temps.
HEURTER. Excusate me!. Pedem ad lapidem offendi! IN60:1,1.
HIPPIES.Patricia…, lepida puella undeuiginti annos
nata…, tum cum Florum filiis delirabat, tum Ioannis Pauli Sartre uel
Herberti Marcuse uolumina furiose hauriebat. 92(3)L236.
HISTOIRE. ¶MOYEN ÂGE. Illa aetate,
quam
rerum scriptores Medium Aeuum uocant, tam nobilis et clara urbs miser
et
obscurus pagus est factus. 97(4)L332. ¶RENAISSANCE. Totum quidem Sacellum Xystinum est opus summo artificio
confectum
aetate renatarum artium et litterarum. 91(2)L146.- Non desunt… uestigia… anageneseos. 94(2)L135.- Reflorescentibus antiquis litteris et artibus aetas incipit
quae
a renatis litteris uel ab humanitate appellantur. 94(2)L143.- Breuitati consulenti liceat mihi nouum uocabulum inducere
rem
interpretando uerbo renascentiae. 95(3)L266.
HOLLYWOOD. sedis artis cinematographicae urbisque
Acrifoliae Siluae 87(1)L33.
HOMMES D'AFFAIRES. Eodem die uir Rusus Mediolanum
se contulit, ubi homines quaestuosae industriae rerumque oeconomicarum
principes
conuenit. 89(4)L279.
HONTE. Avoir ~ Pudeat te, quod propter aliquod os
tempus perdimus. IN12:1,1. Pudeat te tam ebrium
domum
uenisse! H87. Eum piget et pudet stultiae
suae. Non
me pudet fatêri... GL102.
HÔPITAL. qui… in ualetudinarium receptus,
sectionem chirurgicam, arte medica perfectam, est passus.
92(4)L327.- Boris Yeltsin, cum mense septembri in
nosocomio versaretur, statuit
ut Victor Tzernomyrdin sua uice fungeretur in tempus, qui secari se
pateretur
essetque soporatus. 96(4)L345.
HORMONE. Hormonum-i. DIL.
HORS-BORD. Vigilum celox cursum dirigit ad
Insulam
Nigram. IN57:3,3.
HORS-SAISON. Sumus enim adhuc extra praecipua
tempora
anni; quapropter pretia, pro habitatione et mensa in xenodochiis
pendenda,
solent esse minora. 96(3)L249.
HÔTEL. agitur praesertim de magnis
deuersoriis
[<-ium] aedificandis. 88(1)L63.- multi,
peregrinationem
cupientes suscipere, deterriti sunt ab ineundo itinere ita ut lauta
xenodochia
diuersoribus paene uacua essent. 96(1)L69.
HÔTESSE (tourisme). homines uisendi causa
aduenientes ibi conspicere posse, pretio decem rublorum pro singulis
horis ac ductu iter
facientium adiutricium, loca… 91(4)L298.
HUBLOT. Nonnulli eorum e nauigii fenestellis
orbiculatis fugientes sese proiciunt. 95(3)L243.
HYDROCARBURE. Hydrogenanthrax. 93(1)L80.
HYMNE NATIONAL. Nationis carmen. DIL.
HYPOTHÈQUE. domicilium redimere
89(4)L302.
HUMOUR. Ita per sexaginta annos uiri illi callidi et
iocosi,
monstri Loch Ness auctores, prope uniuersitatem generis humani sunt
ludificati
non sine lepore salibusque Britannicis, quos uulgo "humour" appellant.
94(2)L133.- per iocum loquor. 95(1)L23.- Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam uocem
pertinere,
non eribui... interrogare. Att104.- Paenitentia
nostra, ut quidam dixit paulum iocatus, est nimius commeatus.
96(3)L250.- Perspicaciter ac lepide respondisti.
W980220.- plerosque nostrum fugit, pro dolor, ille
urbanitatis lepos, qui
Anglice "humor" appellatur: festivitatem Italico aceto conditam malumus.
W.- rusticos cauillantes audiuimus libenter.
W990929.
040829