J
JAMBON. Libenter pernam ederem! LSP236;
244.
JASER. Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum
est,
garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. Vt19,6.
JEANS. fuit ceterum uir morosus, mutabilis,
cerebrosus,
bracas caerulentes linteas ac laneum thoracem uariegatum plerumque
indutus. 90(3)L208.- "Bracas nemausenses"
scripsi supra. In Lexico Vaticano pro uocabulo "jeans" stat periphrasis
"bracae linteae caeruleae." At aliae bracae linteae (id est
gossypinae, si recte intelligo) esse possunt, nec omnes "jeans" nunc
caeruleae sunt. Hoc imprimis singularitatis habent "jeans," quod ex
textile quodam admodum firmo fiant, cui nomen anglice "denim,"
id est "de Nimes," propterea quod id genus textile (ut conicio) primum
in
urbe Nemauso factum est. Vnde nomen Latine "nemausensis" inueni.
Vaticanos
quasi semper censeo sequendos -- sed suspicor eos raro eiusmodi bracas
induere.
W980307.- (bracae) genuenses. W980308.
JOGGING, FOOTING. Aliis quoque ambulandi
currendique
exercitationem, quam alias animi causa susceperant, iam imponebat
necessitas.
96(1)L67.
JOUER (un rôle). Quo morituri usa es mariti
medico, is honestae uiduae solatoris partes aget. 92(4)L340.
JOUR ET NUIT. Tempus matutinum. Tempora matutina.
Ante lucem. Diluculo. Prima luce. Vbi (il)luxit / diluxit. ¶Tempus
meridianum. Luce. Lucet. Multus dies / multa lux est. De die. Interdiu.
¶Tempus uespertimum.
Aduesperascit. Die / caelo uesperascente. Sub uesperum. ¶Tempus
nocturnum.
De nocte. Ad multam noctem. Multa de nocte. Intempesta / concubia
nocte.
Silentio noctis. Noctu. ¶Noctes diesque. Noctes et dies. Et dies
et
noctes. Dies noctesque. Diem noctemque. ¶In dies (singulos).
Alternis
diebus. Quattuor dies continui. Vnus et alter dies. Dies unus / alter /
plures
intercesserant. Biduo serius. Horâ citius. ¶Dies hesternus /
hodiernus
/ crastinus. Hodie qui est dies dies Non[arum] Sept[embrium]. Cras qui
dies
futurus est Non. Sept. Postridie qui fuit dies Non. Sept. ¶Dies
dolorem
mitigabit. LPB22; LPC220.
JOURNAL. Diarium 88(1)L57.- Ephemeris
-idis. DIL.- Acta Diurna… desperationem
uulgauerunt et miseriam. 92(1)L65.-
¶CHRONISTE. Relator. DIL.
¶CONFÉRENCE DE PRESSE. Is, inter conuentum
diurnariis
edocendis horrificum scelus... narrauit. 95(2)L140.
¶FEUILLETER UN JOURNAL. …tacitus Diurnorum paginas
peruolutat.
92(1)L69.
¶~ OFFICIEL. Agitur autem de lege, quae Actis
Publicis die VI mensis Decembris est uulgata. 90(4)L306.
¶~ISTE. Nicolaus diurnarius eius [yeti, hominis
niualis]
imaginem statim photographice imprimit. 88(1)L57. Hic ego Titinus relator. IN56:2,3.- per
ephemeridum scriptores, qui eum ausi erant comitari… Acta Diurna uici
suburbani Manilae desperationem uulgauerunt et miseriam.
92(1)L65.-
¶~ TÉLÉVISÉ. nuntium diurnum teleuisificum
96(1)L77.
¶KIOSKE À JOURNAUX. Ephemeridum tabernula. DIL.
JUDO. Haec est lucta iudoica, mi amice!
IN52:3,2.
JUGEMENT ¶porter un.~ In iudicio de missis
operibus ferendo 89(1)L59. ¶~ sommaire. homines
prompte iudicabantur. 91(4)L298.
JUMEAU. tu… numquam mihi dixisti fratrem esse
tibi
germanum geminum. IN35:2,1.J
JUNGLE. Abdita silua tropica. DIL
JUSTE. Au ~. Estisne satis ludificati? Quid mihi
reapse
uultis? IN8:2,3.
040831