Y
YACHT. Haec plerumque ab iis, qui tempore aestiuo
in actis sunt seu in mari lauantur, uel ab iis qui excursionis causa lembis
lusoriis aliisue nauigiis uehuntur, in undas inconsiderate proiciuntur.
90(4)L307.-
YÉTI. "Yeti", homo niualis, perhibetur existere.
88(1)L57.
YEUX. Oculos conicere in aliquem. Oculos circumferre.
In omnes partes aciem (oculorum) intendere. Oculorum aciem alicui praestringere.
Omnium oculos (et ora) ad se conuertere. ¶Oculos / aures / animum aduertere
ad aliquid (*animaduertere in aliquem). Oculi in uultu alicuius habitant.
Oculos figere in terra(m). Pasci / oculos pascere aliqua re. Coniuere in
aliqua re. Oculos deicere / remouere ab aliqua re. Abire ex oculis
/ e conspectu alicuius. Venire in conspectum alicuius. Se in conspectum dare
alicui. Fugere alicuius conspectum / aspectum. In conspectu omnium. Omnibus
inspectantibus. Non apparere. ¶Oculis / ante oculos (animo) proponere
aliquid. Ante oculos uestros res gestas proponite. Cernere et uidere aliquid.
Oculis mentis uidere aliquid. Omnia uno aspectu / conspectu intueri. ¶In
oculis aliquem ferre. Aliquis est mihi in oculis. ¶Conspici / conspicuum
esse aliqua re. ¶Oculos / lumina amittere. Oculis priuare aliquem. Luminibus
orbare aliquem. Oculos captum esse. Oculos operire (morienti). ¶Caecatus
/ occaecatus cupiditate / stultitia. LPB28. ¶Limis
ait oculis. ATM 11.- In Alicia obtutum figit.
ATM 12.
YOGOURT. Lac coagulatum Turcicum. 97(2)L161.
YUPPIES. Duo uiri et mulier sedeunt in caupona et
loquuntur de suis professionibus. "Ego," ait primus, "inter iupos
(<-us) me numero, hoc est, ut scitis, illi qui Iuuenes, Vrbani, Professionales
sunt." "Ego," ait secundus, "in numero DuMeSiPuorum sum, hoc est, ut scitis,
illi qui Duplices Mercedes habent, Sine Pueris". Cum mulier nihil dicebat,
eam rogauerunt "et tu, quid te esse putas?" Quibus illa: ego tantum FEMINA
sum, hoc est, ut scitis, illae quae a uiris Futuuntur, quae uestras Epulas
parant, quae Matres puerorum uestrorum sunt, quae Innumerabilia uobis pro
Nullis faciunt et quas uos aliquando Amare dicitis. W991105.
2003 05 12